- EGGENBERGICA Familia Germaniae
- EGGENBERGICA Familia Germaniaein Styria illustris, cui praecipuum axioma intulit Ioh. Ulricus, officiis et gratiâ apud Ferdinandum II. Imp. celebris ac Principis et Ducis Crumaviensis titulum ab Imp. consequutus: Cui dem A. C. 1654. ius suffragii et sessionis accessit in Imperio, ob emptam Gradisciam. Ipse fatis concessit A. C. 1634. ex Sidonia Maria Thannhusia, pater Principis Ioh. Antonii defuncti A. C. 1649. quo et Annâ MariâBrandenburgicâ geniti sunt Ioh. Christianus et Ioh. Seifridus Princ. Eggenbergii Duces Crumaviae etc. Ipsius vero Ioh. Ulrici. pater fuit Seifridus D. ab Eggenberg nepos Christophori, pronepos Andreae. Vide Phil. Iac Spener. Theatro Nobilitatis Europeae Parte I. p. 104. ut et in Indic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.